HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CXXXII: De confutatione Pharisaeorum per auctoritatem David

#Psal. CII.#Matth. XXII; Marc. XII; Luc. XX.

Congregatis Pharisaeis, interrogavit eos Jesus: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei David. Et ait illis: Quomodo ergo David vocat eum Dominum suum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis?Si David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est?Quasi dicat: Vos putatis Christum futurum purum hominem, ergo quando erat David, nondum erat Christus, nec ergo erat Dominus David. Mentitus est ergo David, et perperam locutus est. Potius enim patres sunt, et dicuntur domini filiorum, quam filii parentum. Judaei somniant hunc Psalmum scriptum in persona Eliezer, qui post caedem quinque regum, ait: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis, sed sequentia psalmi non concurrunt.